- SUPERPELLICEUM
- SUPERPELLICEUMapud Ecclesiae Romanae Scriptores vestia est linea manicata, sic dicta, quod antiquitus super tunicas pelliceas de pellibus mortuorum animalium factas induebatur, uti habet Durandus in Ration. l. 3. c. 1. n. 10. et 11. Non Sacerdotibus solum, sed Diaconis quoque, imo Clero universo communis, uti legas apud Macrum. Inprimis vero Canonicis Regularibus in usu, qui eam numquam deponunt: unde de Canonicis Ecclesiarum. Cathedral. statutum in Concil. Basil. Horas Canonicas dicturi cum tunica talari, ac superpelliceis mundis ultra medias tibias longis, vel cappis iuxta temporum ac regionum diversitatem, Ecclesias ingrederentur: non capucia, sed almucias, vel birota tenentes in capite. Horum vero non eadem forma. Ex Constitutione quippe Benedicti XII. Superpelliceum, quô in Choro utuntur, longiores manicas habet. Cui non amplae, sed strictae manicae sunt, Rochetum nuncupatur, seu Romana camisia, quod eô Itali utantur potissimum. Quod undique per circuitum clauditur, Cotta dicitur. Sarrocia ad latus aperta sunt et non nisi ad quatuor digitos inferne clausa, sine manicis, colobium referentia: cum foras prodeunt, parva sarrocia sumunt, qualia Novitiis dantur. Latitudo 4. digitos non excedit, et, instar scapularis Monachorum, hinc inde dependet, non tamen sine plicis. Auctores fasciam et hastam appellant, uti habet Car. du Fresne, in Glossar. Colorem ei album, formam crucis, tribuit Macer. qui tempore Quadragesimali ex lana candida constaxe, et in aliquibus Ecclesus adhuc primaevam superpellicei formam retineri, nempe eâ rotunditate, antiquae planetae sine manicis: sub qua ex lateribus brachia extollantur, addit, in Hierolex. Vide quoque supra passim in vocibus Cotta, Rochetum, Subtile.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.